has gloss | lat: Lucius Visellius Varro (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum. Pater eius Gaius Visellius Varro, consul suffectus anno 12 fuit et anno 21 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris contra motum Gallorum Iulio Sacroviro et Iulio Floro ducibus suppressit . Anno 24 consul ordinarius Gaiums Silium Aulum Caecinam Largum, quod bellum patris Visellii finiebat atque gloriam huius rei adeptus erat, laesae maiestatis et repetundarum cum uxore Sosia Galla in senatu accusavit. Sed hae causae fictae fuerunt, nam Lucius Aelius Seianus praefectus praetorio Iuliam Vipsaniam Agrippinam, amicam Sosiae Gallae, hoc iudicio persequi in animo habebat . Gaius Silius nondum damnatus voluntaria morte obiit . |